— 101 —
ARTIC. VIII.

      Nihil ieiunius fingi potest quam materia illa prima
Aristoteli rerum naturalium principium, quam sane
ex ipsiusmet Aristotelis decretis e medio sublatam esse
— 102 —
comperimus, si non mathematicum, logicumque, sed
naturale potissimum res naturales exigunt principium.
RATIO.

      Si petas ab Anaxagora, quid est materia? quid
videlicet primum subiectum rerum naturalium? Respondebit,
compactum, compositum, confusum, mixtum
quoddam. Habet similiter quod afferat Empedocles,
habet Melissus, Democritus, Pythagoras, Plato,
habent et alii certe quid adducant. Aristoteles autem
non nomine, nec ratione aliqua definit quid sit illud
primum: adducit quoddam ens, quod ideo reale non
dixerim, quia magis logicum quam physicum recte
consideranti tandem principium apparebit. Quale enim
primum subiectum, quale primum principium, quod
ab esse sequentium non absolvitur, quod nullam ex se,
sed omnem et aliunde habere dicitur actualitatem,
esse potest? Quale quod potius aliis indigum,
quam ut quo alia indigeant assumitur? Quod Aristoteles
ipse ex suis fundamentis hanc materiam destruat,
manifestum est ex pluribus propriae philosophiae
locis, et praecise ex iis iisdem argumentis,
quibus circa principium tertii libri de Coelo agit contra
puncta, lineas, atque superficies platonicas: ibi
nullum grave ex non gravi, nullum corpus ex non
corpore fieri, vere atque constanter affirmat. Mitto
nunc rationes quas in Dialogis de principio, causa
— 103 —
et uno, et in iis quae de generatione circa materiae
actualitatem adduxi.
Bruno Acr 101-102-103