— 51 —
XXIX. Nomen.

      Nomen dupliciter sumitur. Uno pacto generalissime,
ut idem significet quod notamen, et hoc pacto significat
tum complexos, tum incomplexos terminos: complexos,
ut Ilias est nomen quod significat totum librum et illius
libri orationes omnes; incomplexos, ut quamcunque dictionem
per se simplicem vel compositam, categorematicam
vel syncategorematicam. Unde cum verba, tum aliae orationis
partes nomina quaedam sunt, ut quid significat amare.
Alio pacto nomen sumitur proprie, et distinguitur
contra alias orationis partes, praesertim vero contra verbum,
quod apud logicos est unum, nempe est, quod
substantivum appellant grammatici.
      Nominum alia sunt propria, alia communia seu appellativa;
rursum alia aequivoca, alia univoca, ut supra dictum;
rursum alia propria, alia appropriata. Propria, quae a
natura et a prima institutione sunt; appropriata, sicut ea
quae a consuetudine, casu vel habitu, ut Aristoteles appellatur
philosophus, architectus et similia. Rursum nominum
alia sunt significativa, utpote quae referuntur ad illud
quod principaliter ex primitiva quadam significatione exprimunt,
ut aqua significat aquam; alia sunt adsignificativa,
quae non ex etymologia vel aliis circumstantiis grammaticalibus,
sed ex secunda institutione notant aliquid, ut
politica significat scientiam quae non solum ad civitatis
gubernationem, sed etiam ad regnorum gubernationem spectat,
non tam in nominis huius virtute quam in nominis
— 52 —
latini, quod civilis scientiae, unde ius civile non idem significat
quod ius politicum, quamvis civitas et polis idem
significent. Itaque in philosophia et aliis scientiis non ex
rigore grammatico de nominum significatione est iudicandum,
sed ex usu et institutione artium, in quarum interpretatione
temere se ingerunt et cum magna illarum iactura
grammatici.
Bruno Sum 51-52