— 407 —
regula xi.
      Postquam aliquot propositiones simplices sumus intuiti,
si ex illis aliquid aliud concludamus, utile est easdem continuo
et nullibi interrupto cogitationis motu percurrere, ad
mutuos illorum respectus reflectere, et plura simul, quantum
fieri potest, distincte concipere: ita enim et cognitio nostra
longe certior fit, et maxime augetur ingenij capacitas
.
Descartes Reg 407