— 351 —
      [5] Studiorum ratio tribus omnino rebus omnis contineri videtur; instrumentis,
adjumentis, et fine: instrumenta enim ordinem complectuntur:
nam qui instructus ad aliquam artem, scientiamve addiscendam accedit,
[43v] rite, et ordine accedit. Instrumenta igitur praeeunt; adjumenta comitantur;
finis quanquam sequatur, ad eum tamen studiosi a principio, et per
omnem studiorum rationem spectare debent. Pro hoc item rerum ordine
nostram dissertationem dispensabimus, ut primo de instrumentis, tum de
adjumentis nostrae studiorum rationis videamus. De fine autem, quia per
eam, ut sanguis per totum corpus, diffunditur; sicuti sanguinis motus, ubi
sensibiliores arteriae sunt, observatur; ita de nostrae studiorum rationis fine,
ubi is magis emineat, disseremus.
Vico Diss 351