— 91 —
Propositio IX.

      Idea rei singularis, actu existentis, Deum pro causa habet,
non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis actu

— 92 —
existentis idea affectus consideratur, cujus etiam Deus est
causa, quatenus alia tertia affectus est, et sic in infinitum.

Demonstratio.

      Idea rei singularis, actu existentis, modus singularis cogitandi
est, et a reliquis distinctus (per Coroll. et Schol. Prop. 8. hujus),
adeoque (per Prop. 6. hujus) Deum, quatenus est tantum res cogitans,
pro causa habet. At non (per Prop. 28. p. 1.), quatenus est
res absolute cogitans, sed quatenus alio <definito> cogitandi modo
affectus consideratur, et hujus etiam Deus est causa, quatenus alio
<definito cogitandi modo> affectus est, et sic in infinitum. Atqui
ordo, et connexio idearum (per Prop. 7. hujus) idem est, ac ordo,
et connexio causarum; ergo unius singularis ideae alia idea, sive
Deus, quatenus alia idea affectus consideratur, est causa, et hujus
etiam, quatenus alia affectus est, et sic in infinitum. Q.E.D.
Spinoza E 91-92