— 49 —
      LXXXIII. Unde conficias certum ab Auctoritate esse,
uti verum a Ratione et Auctoritatem cum Ratione omnino
pugnare non posse; nam ita non leges essent, sed
monstra legum. Ex quibus, et perspicue, et facile illud
Juliani explicaveris, firmantis non omnium eorum,
quae a majoribus nostris constituta sunt, rationem reddi
posse
; modo cum Juliano componas Neratium: quia
— 50 —
alioqui multa ex iis, quae certa sunt, (non vera) subverterentur.
Uterque igitur ait, Rationem naturalem ab Auctoritate
requirere esse importunum: requiras igitur ab
Auctoritate rationem Civilem, hoc est, communem utilitatem,
quam legibus omnibus, aliquam subesse necesse est;
vel quum Legislatores jus naturale dictant, ut nos
in nostra Dissertatione De nostri temporis studiorum Ratione
indicavimus: quae ratio civilis cum dictet publicam utilitatem,
hoc ipso pars rationis naturalis est; non tota
autem ratio est, quia ut utile dictet omnibus aequum,
aliquando aliquibus iniqua est.
Vico Univ20 49-50