— 49 —
Atqui si postea, non attendentes
quid per nomina vacui et nihili sit intelligendum,
in spatio quod vacuum esse diximus, non modo nihil
sensibile, sed omnino nullam rem contineri existimemus:
in eundem errorem incidemus, ac si ex eo quod
— 50 —
usitatum sit dicere urnam, in qua nihil est nisi aër,
vacuam esse, ideo judicaremus aërem in ea contentum
non esse rem subsistentem.
Descartes PPh 49-50