— 49 —
XVII.
Vacuum ex vulgi usu
non excludere omne
corpus.

      Et quidem ex vulgi usu, per nomen vacui non solemus
significare locum vel spatium in quo nulla plane
sit res, sed tantummodo locum in quo nulla sit ex iis
rebus, quas in eo esse debere cogitamus. Sic, quia urna
facta est ad aquas continendas, vacua dicitur, cum
aëre tantum est plena. Sic nihil est in piscina, licet
aquis abundet, si in ea desint pisces. Sic inane est navigium,
quod comparatum erat ad vehendas merces, si
solis arenis, quibus frangat impetus venti, sit onustum.
Sic denique inane est spatium, in quo nihil est sensibile,
quamvis materia creata et per se subsistente plenum
sit: quia non solemus considerare, nisi eas res quae
a sensibus attinguntur.
Descartes PPh 49