— 49 —
XVI.
Repugnare ut detur
vacuum, sive in quo
nulla plane sit res.

      Vacuum autem philosophico more sumptum, hoc
est, in quo nulla plane sit substantia, dari non
posse manifestum est, ex eo quod extensio spatii,
vel loci interni, non differat ab extensione corporis.
Nam cum ex hoc solo quod corpus sit extensum in
longum, latum et profundum, recte concludamus
illud esse substantiam, quia omnino repugnat ut nihili
sit aliqua extensio, idem etiam de spatio, quod vacuum
supponitur, est concludendum: quod nempe,
cum in eo sit extensio, necessario etiam in ipso sit
substantia.
Descartes PPh 49