— 119 —
      Dicendum est ergo vires esse in composita ratione corporum
(ejusdem gravitatis specificae seu soliditatis) et altitudinum celeritatis
productricium, ex quibus scilicet tales celeritates acquiri potuissent,
vel generalius (quia interdum nulla adhuc celeritas producta
est) altitudinum proditurarum, non vero generaliter ipsarum
celeritatum, utcunque id plausibile prima specie videatur et plerisque
sit visum; ex quo complures errores nati sunt, qui in scriptis
mathematico-mechanicis RR. PP. Honorati Fabri et Claudii
Dechales
, itemque Joh. Alph. Borelli, et aliorum virorum,
caeteroqui in his studiis praestantium, deprehenduntur. Quin
et hinc factum puto, quod nuper Regula Hugeniana circa centrum
oscillationis pendulorum, quae verissima est, a nonnullis viris
doctis in dubium fuit vocata.
Leibniz BD 119