— 49 —
De Caussis.
CAP. III.

      Latini caussam cum negocio,
seu operatione confundunt;
et quod ex caussa nascitur,
effectum dicunt. Haec
autem cum iis, quae de vero, et
facto disseruimus, conspirare
videntur: nam si id verum est,
quod factum; probare per caussas
idem est ac efficere; et ita
caussa, et negocium idem erit,
nempe operatio; et idem factum,
et verum, nempe effectus.
Caussae autem spectantur
praecipuae in naturalibus materia,
et forma, uti in moralibus
finis, in metaphysica author. [>]
Vico Ant 49