— 48 —
      Neque vim harum rationum effugio, si supponam
me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si inde
sequeretur, nullum existentiae meae authorem esse
quaerendum. Quoniam enim omne tempus vitae in
— 49 —
partes innumeras dividi potest, quarum singulae a reliquis
nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante
fuerim, non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua
causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc
est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad
temporis naturam, eadem plane vi et actione opus
esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat
conservandam, qua opus esset ad eandem de novo
creandam, si nondum existeret; adeo ut conservationem
sola ratione a creatione differre, sit etiam unum
ex iis quae lumine naturali manifesta sunt.
Descartes Med 48-49