— 319 —
      Par. XXVI. Caeterum Religionis, sive Deum colendi jus nemo
in alium transferre potest. Sed de hoc in duobus ultimis Capitibus
Tractatus Theologico-Politici prolixe egimus, quae hic repetere
superfluum est. Atque his me optimi imperi i Monarchici
fundamenta satis clare, quamvis breviter, demonstrasse autumo.
Eorum autem cohaerentiam, sive imperii analogiam facile unusquisque
observabit, qui eadem simul aliqua cum attentione contemplari
velit. Superest tantum monere, me hic imperium Monarchicum
concipere, quod a libera multitudine instituitur, cui
solummodo haec ex usu esse possunt; nam multitudo, quae alii imperii
formae assuevit, non poterit sine magno eversionis periculo
totius imperii recepta fundamenta evellere, et totius imperii fabricam
mutare.
      Par. XXVII. Atque haec, quae scripsimus, risu forsan excipientur
ab iis, qui vitia, quae omnibus mortalibus insunt, ad solam
plebem restringunt; nempe quod in vulgo nihil modicum, terrere,
ni paveant, et quod plebs aut humiliter servit, aut superbe dominatur,
nec ei veritas, aut judicium, etc. At natura una, et
communis omnium est. Sed potentia, et cultu decipimur, unde
est, ut duo cum idem faciunt, saepe dicamus, hoc licet impune
facere huic, illi non licet, non quod dissimilis res sit, sed qui facit.
Dominantibus propria est superbia. Superbiunt homines annua
designatione: quid nobiles, qui honores in aeternum agitant.
Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate, certoque vitiorum
concentu, et docta quadam insipientia et turpitudinis elegantia
— 320 —
adornatur, ita ut vitia, quorum singula seorsim spectata,
quia tum maxime eminent, faeda et turpia sunt, honesta, et decora
imperitis, et ignaris videantur. Nihil praeterea in vulgo modicum,
terrere, nisi paveant: nam libertas, et servitium haud
facile miscentur. [>]
Spinoza TP 319-320