— 50 —
XXVIII. Conceptio.

      Conceptio dupliciter capitur, uno pacto relative, alio
pacto absolute. Conceptio absolute tot modis sumitur quot
et intentio, quia conceptionem meam et intentionem meam
pro eodem possumus accipere. Relative autem, ut est terminus
appositus et condistinctus ab intentione. Ita aliud significat,
sicut aliud est ab illa, quatenus ire aliud est quam
redire, tendere aliud quam reverti. Intentio quippe est
actus potentiae cognoscitivae vel appetitivae versus obiectum,
conceptio vero est actus quidam informationis seu
receptionis ab obiecto in potentiam; ut intentio etiam sit
quaedam dispositio, apparatio, appulsus, conceptio vero
habituatio, adimpletio, impraegnatio.
Bruno Sum 50