— 116 —
At mea quidem memoria, necdum etiam senex
haec scribo, scriptores vivos hac frui laude vidi, ut eorum opera
duodecim, et fortasse plus eo typis mandata sint, nunc vero
non tantum contemni, sed sperni quoque; alios diu incultos et
desolatos, tandem, aliqua ex obliquo occasione data, nunc a
doctissimo quoque celebrari. Quin eruditissimos viros memini,
quaedam literarum prorsus damnare studia; nunc, mutato iudicio,
in iisdem totos versari video. Eius rei multae sunt caussae.
Nam suus cuique aetati genius est: novitas, ut pulchritudo,
commendat vicia, quae, exoleta aetate, insignia fiunt; scriptores,
qui repraesentatum studiorum fructum capere volunt, stylum
tempori servant; et literae suas habent partes, obsequia, simultates,
ac in literaria quoque republica sunt qui sua callent arcana
potentiae; et adolescentes, quo magis modesti ac ingenui, eo
magis creduli, et gravibus doctrina viris obsequentes. Quare
lectionem cum saeculorum iudicio instituamus, et nostram studiorum
rationem sub quadam regamus tutela: legamus antiquos
prius; nam ii et fidei et industriae et authoritatis sunt iam spectatae;
atque ipsimet nobis sint normae, quos porro ex recentioribus
praelegamus.
Vico NT 116