— 406 —
      Quamobrem hic nos praecipue caventes ne ratio
nostra ferietur, dum alicujus rei veritatem examinamus,
rejicimus istas formas [disserendi] ut adversantes nostro instituto,
et omnia potius adjumenta perquirimus, quibus
cogitatio nostra retineatur attenta, sicut in sequentibus
ostendetur. Atqui ut adhuc evidentius appareat,
illam disserendi artem nihil omnino conferre ad cognitionem
veritatis, advertendum est, nullum posse
Dialecticos syllogismum arte formare, qui verum concludat,
nisi prius ejusdem materiam habuerint, id est,
nisi eamdem veritatem, quae in illo deducitur, jam ante
cognoverint. Unde patet illos ipsos ex tali forma nihil
novi percipere, ideoque vulgarem Dialecticam omnino
esse inutilem rerum veritatem investigare cupientibus,
sed prodesse tantummodo interdum posse ad
rationes jam cognitas facilius alijs exponendas, ac
proinde illam ex Philosophia ad Rhetoricam esse transferendam.
Descartes Reg 406