— 48 —
      Atqui, si a me essem, nec dubitarem, nec optarem,
nec omnino quicquam mihi deesset; omnes enim perfectiones
quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem,
atque ita ipsemet Deus essem. Nec putare debeo
illa forsan quae mihi desunt difficilius acquiri posse,
quam illa quae jam in me sunt; nam contra, manifestum
est longe difficilius fuisse me, hoc est rem sive
substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam
multarum rerum quas ignoro cognitiones, quae tantum
istius substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac
certe, si majus illud a me haberem, non mihi illa saltem,
quae facilius haberi possunt, denegassem, sed
neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri
percipio; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur;
si quae autem difficiliora factu essent, certe
etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua
quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam
meam terminari experirer.
Descartes Med 48