— 100 —
ARTIC. VII.

      Logice quidem definientibus aut mathematice, simplicia
compositorum principia videbuntur: ita enim
literae atque syllabae principia sunt dictionum, et
— 101 —
lineae figurarum, alioqui prius natura sunt dictiones
atque figurae: haud secus in natura tutius intelligemus
simplicia et particularia composita ex uno,
et universali chaos, exire atque segregari, quam ex
hinc indeque positis simplicibus coalescere.
RATIO.

      Certe aliter literae atque syllabae extant dictionum
principia, et lineae figurarum, quam vulgata elementa
dicuntur et intelliguntur principia corporum: haec
enim sunt veluti res, illa veluti signa quaedam. Porro
sicut non physice punctus fluit in lineam, ut cuius
esse possit materiale principium, neque linea in superficiem,
neque superficies in corpus, sed abstractive
post corporis habitum sensum, istos subire placet progressus:
ita nimirum ubi non sunt eaedem vel similes
naturae resolutiones, ad vera secundum naturam
principia comparata, nec philosophicae sunt neque
frugaliter disciplinales: quod si ita est, philosophi
illi qui naturam rationi, non rationem naturae conformant
et accommodant, logici sunt non physici: temerarii
machinatores, non frugi abstractores mathematici,
magis itidem sophistae quam philosophi.
Bruno Acr 100-101