— 387 —
Postremo
pedem aliquanto ulterius promoturus, duo nova statuam non contemnendi, ut
mihi quidem videtur, momenti cognitionis metaphysicae principia, non primitiva
illa quidem et simplicissima, verum ideo usibus etiam accommodatiora, et, si
quicquam aliud, latissime sane patentia. In quo quidem conatu cum haud calcatum
tramitem ingredienti admodum proclive sit errore quodam labi, omnia
aequa iudicandi ratione in meliorem partem accepturum lectorem benevolum,
mihi persuadeo.
Kant ND 387