— 90 —
Scholium.

      Hic, antequam ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam
est id, quod supra ostendimus; nempe, quod quicquid
ab infinito intellectu percipi potest, tanquam substantiae essentiam
constituens, id omne ad unicam tantum substantiam pertinet, et
consequenter quod substantia cogitans, et substantia extensa una,
eademque est substantia, quae jam sub hoc jam, sub illo attributo
comprehenditur. Sic etiam modus extensionis, et idea illius modi
una, eademque est res, sed duobus modis expressa; quod quidam
Hebraeorum quasi per nebulam vidisse videntur, qui scilicet statuunt,
Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum,
et idem esse. Ex. gr. circulus in natura existens, et idea circuli existentis,
quae etiam in Deo est, una, eademque est res, quae per
diversa attributa explicatur; et ideo sive naturam sub attributo
Extensionis, sive sub attributo Cogitationis, sive sub alio quocunque
concipiamus, unum, eundem que ordinem, sive unam, eandemque
causarum connexionem, hoc est, easdem res invicem sequi reperiemus.
Nec ulla alia de causa < te voren> dixi, quod Deus sit causa
ideae ex. gr. circuli, quatenus tantum est res cogitans, et circuli,
quatenus tantum est res extensa, nisi quia esse formale ideae circuli
non, nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam proximam,
et ille iterum per alium, et sic in infinitum, potest percipi,
ita ut, quamdiu res, ut cogitandi modi considerantur, ordinem
totius naturae, sive causarum connexionem, per solum cogitationis
attributum explicare debemus, et quatenus, ut modi Extensionis,
considerantur, ordo etiam totius naturae per solum Extensionis
attributum explicari debet, et idem de aliis attributis intelligo.
Quare rerum, ut in se sunt, Deus revera est causa, quatenus
infinitis constat attributis; nec impraesentiarum haec clarius possum
explicare.
Spinoza E 90