— 48 —
      LXXX. Quod fateri verum omnes necesse est, qui
de Divina Gratia cum melioribus sentiunt post D. Augustinum,
qui saepe docet, Deum suo immutabili decreto
nostram arbitrj libertatem tueri
; atque hac ratione
Jurisprudentiae Christianae propria principia docerent.
      LXXXI. Quamobrem mens legis, et ratio legis,
quae a non satis acutis confunduntur, res sunt longe
aliae: mens legis est voluntas legislatoris; ratio legis est conformatio
legis ad factum
: facta mutari possunt, et mens
— 49 —
legis, seu voluntas legislatoris mutatur: conformatio autem
legis ad factum mutari non potest, unde nunquam
ratio legis mutatur: quare, mutatis factis, ratio cessare
potest, ut eleganter antiqui Interpretes dicunt, ociari
potest, sed in contrarium mutari, in contrarium verti
non potest. Mens legis spectat ad utilitatem, qua variante
variatur; ratio legis, cum sit ad factum conformatio,
spectat ad honestatem, quae aeterna est.
      LXXXII. Ratio autem legis eidem dat esse verum;
Verum autem est proprium, ac perpetuum
adjunctum Juris necessarj: Certum vero est proprium, et
perpetuum juris voluntarj attributum, sub aliqua tamen
veri parte, ut Ulpianus nuper Jus Civile definivit:
quam veri partem Legislatores arripiunt, ut certo teneant
ea ex parte verum auctoritate, quod hominum pudore
tenere non possunt, quae est ejus Ulpianeae definitionis
ratio. Quare vel omnibus fictionibus, quae omnes juris
voluntarj sunt (nam jus naturale est generosum, et verax)
subest aliquod verum ratione dictatum. Quin ejusdem
Ulpiani celebre illud, durum est, sed scriptum est, tantundem
sonat, certa lex est, sed vera prorsus non est;
at aliqua tamen ratio, eam veram omnino esse non sinit.
Vico Univ20 48-49