— 48 —
Etsi enim omne corpus ambiens cum
sua superficie mutetur, non ideo res quam ambit locum
mutare existimatur, si eundem interim situm servet
inter illa externa, quae tanquam immobilia spectantur.
Ut si navim in unam partem a fluminis lapsu, et
in contrariam a vento tam aequaliter impelli supponamus,
— 49 —
ut situm suum inter ripas non mutet, facile aliquis
credet ipsam manere in eodem loco, quamvis
omnis superficies ambiens mutetur.
Descartes PPh 48-49