— 48 —
XV.
Quomodo locus externus
pro superficie
corporis ambientis
recte sumatur.

      Atque ita spatium quidem semper sumimus pro extensione
in longum, latum et profundum. Locum autem
aliquando consideramus ut rei, quae in loco est,
internum, et aliquando ut ipsi externum. Et quidem
internus idem plane est quod spatium; externus autem
sumi potest pro superficie quae proxime ambit locatum.
Notandumque est, per superficiem non hic intelligi
ullam corporis ambientis partem, sed solum terminum,
qui medius est inter ipsum corpus ambiens et id
quod ambitur, quique nihil aliud est quam modus: vel
certe intelligi superficiem in communi, quae non sit
pars unius corporis magis quam alterius, sed eadem
semper esse censeatur, cum retinet eandem magnitudinem
et figuram.
Descartes PPh 48