— 475 —
      Igitur qua se plerique in rebus physicis commode vacare posse autumant,
sola hic adminiculo est et lumen accendit metaphysica. Corpora enim constant
partibus; quibus quomodo sint conflata, utrum sola partium primitivarum compraesentia,
an virium mutuo conflictu repleant spatium, haud parvi sane interest,
ut dilucide exponatur. Sed quo tandem pacto hoc in negotio metaphysicam
geometriae conciliare licet, cum gryphes facilius equis, quam philosophia transscendentalis
geometriae iungi posse videantur? Etenim cum illa spatium in infinitum
divisibile esse praefracte neget, haec eadem, qua cetera solet, certitudine
asseverat. Haec vacuum spatium ad motus liberos necessarium esse contendit,
illa explodit. Haec attractionem s. gravitatem universalem a causis mechanicis
— 476 —
vix explicabilem, sed ab insitis corporum in quiete et in distans agentium viribus
proficiscentem commonstrat, illa inter vana imaginationis ludibria ablegat.
Kant MoPh 475-476