— 405 —
      Mirabuntur autem fortasse nonnulli, quod hoc in
loco, ubi qua ratione aptiores reddamur ad veritates
unas ab alijs deducendas, inquirimus, omittamus omnia
Dialecticorum praecepta, quibus rationem humanam
regere se putant, dum quasdam formas disserendi
praescribunt, quae tam necessario concludunt, ut illis
confisa ratio, etiamsi quodammodo ferietur ab ipsius
— 406 —
illationis evidenti et attenta consideratione, possit tamen
interim aliquid certum ex vi formae concludere:
quippe advertimus elabi saepe veritatem ex istis vinculis,
dum interim illi ipsi, qui usi sunt, in ijsdem manent
irretiti. Quod alijs non tam frequenter accidit;
atque experimur, acutissima quaeque sophismata neminem
fere unquam, pura ratione utentem, sed ipsos
Sophistas, fallere consuevisse.
Descartes Reg 405-406