— 318 —
      Par. XXV. Imperii facies una, eademque servari, et consequenter
Rex unus, et ejusdem sexus, et imperium indivisibile esse debet.
Quod autem dixerim, ut filius Regis natu major patri jure
succedat, vel (si nulli sint liberi) qui Regi sanguine proximus est,
patet tam ex Artic. 13. praeced. Cap., quam quia Regis electio,
quae a multitudine fit, aeterna, si fieri potest, esse debet; alias necessario
fiet, ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat,
quae mutatio summa est, et consequenter periculosissima.
Qui autem statuunt, Regem ex eo, quod imperii Dominus est,
idque jure absoluto tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et
successorem, quem velit, eligere, atque adeo Regis filium imperii
haeredem jure esse, falluntur sane. Nam Regis voluntas tam
diu vim juris habet, quamdiu Civitatis gladium tenet; imperii
namque jus sola potentia definitur. Rex igitur regno cedere quidem
potest, sed non imperium alteri tradere, nisi connivente multitudine,
vel parte ejus validiore. Quod ut clarius intelligatur,
venit notandum, quod liberi non jure naturali, sed civili parentum
haeredes sunt: nam sola Civitatis potentia fit, ut unusquisque
quorundam bonorum sit dominus; quare eadem potentia, sive jure,
quo fit, ut voluntas alicujus, qua (le suis bonis statuit, rata sit,
eodem fit, ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata maneat,
quamdiu Civitas permanet, et hac ratione unusquisque in statu
civili idem jus, quod dum in vivis est, etiam post mortem obtinet,
quia, uti diximus, non tam sua, quam Civitatis potentia, quae
aeterna est, de suis bonis quicquam statuere potest. At Regis alia
prorsus est ratio: nam Regis voluntas ipsum jus Civile est, et rex
ipsa Civitas; mortuo igitur Rege obiit quodammodo Civitas, et
status Civilis ad naturalem, et consequenter summa potestas ad
— 319 —
multitudinem naturaliter redit, quae propterea jure potest leges
novas condere, et veteres abrogare. Atque adeo apparet, neminem
Regi jure succedere, nisi quem multitudo successorem vult,
vel in Theocratia, qualis Hebraeorum Civitas olim fuit, quem
Deus per Prophetam elegerit. Possemus praeterea haec inde deducere,
quod Regis gladius, sive jus sit revera ipsius multitudinis,
sive validioris ejus partis voluntas, vel etiam ex eo, quod homines
ratione praediti nunquam suo jure ita cedunt, ut homines esse desinant,
et perinde ac pecudes habeantur. Sed haec ulterius persequi
non est opus.
Spinoza TP 318-319