— 22 —
Homeri tempore Graecos externarum gentium imperitos.

      At enim Homerus saepe Oceanum, Deorum Parentem appellat;
et ubi Achilles se ex Thetide marina Dea natum,
praestantiori jactat origine, quam Pelegonis ex Axio flumine
orti, dicit ab Oceano flumina, fontes, profundos puteos originem
ducere
: et narrat Ulyssem in Aegypto cum Proteo marino Numine
luctasse, qui in omnium rerum formas convertebatur:
quibus locis, Aquam, rerum omnium Principium ab Aegyptiis
didicisse
satis aperte probare videtur. Item narrat, Thoni uxorem
Aegyptiam Helenae Nepente donasse
: narrat, a Creta in
Aegyptum iter esse, flante borea, quinque dierum, et inde Ulyssem
ad Aegyptios delatum
: narrat postremo Thebas centum portarum
celebrem Aegypti urbem
; quae omnia confirmant, Agytum
Homero cognitam. Quin his ego addo; Homerum memorare
Phoenices, a quorum Rege narrat muneribus ornatam Helenam:
memorare Ethiopiam, et ubi Thetis Achilli dicit, Deos
eo epulatum ivisse viginti dies, et ubi Aethiopes in Orientales,
et Occidentales partitur: in Menelai, et Ulyssis erroribus memorare
etiam Lybiam.
      Sed quanti haec! cum idem Homerus narret, Mercurium
ad Ogygiam Calypsus Insulam, in phoenicio mari sitam difficillimum
habuisse iter
, quod litora vicina nulla essent, ubi in
Templis Djs sacra fierent? tam longe graecis Phoenicj maris
Insula, ut nunc nobis America, videbatur! quod si Phoeniciam
— 23 —
Homeri aetate graeci commearent, quae Homeri frons narrantis,
eo Deos, et quidem alatos difficillimum habere iter? At Homerus
fidem ab Auditoribus promeret, cum Alcinoüs dicat Ulyssi,
se ei navem daturum, qua in patriam reducatur, vel si opus sit,
Euboeam usque vecturam; quam, inquit, qui viderunt, dicunt
quam longissime sitam
. Ex qua Alcinoi confessione longissima
Graecorum navigatio Homeri tempore erat a Phoeacia, sive
Corcyra Euboeam usque
: quod iter Graeciam universam a mari
describit; et tamen Phoeaces dicit rei nauticae peritissimos, qui
sine gubernaculo navigent
.
Vico Notae 22-23