— 49 —
XXVII. Intentio.

      Intentionum alia prima, alia secunda. Intentio prima
est quae immediate fundatur in re, et haec est duplex: particularis
et universalis. Illa fundatur immediate primo, sicut
intentio Socratis in Socrate, solis in sole sensibili; ista fundatur
immediate secundo, sicut intentio animalis fundatur
in homine, cuius intentio fundatur in Socrate.
      Intentio secunda est quae mediate fundatur in primis,
cui per se et primo non respondet aliquid extra, sicut
huic intentioni nomen, cui non respondet subiectum externum
nisi nominatum, quod subinde erit hoc vel illud particulare.
Et haec intentio secunda est praecipue triplex: logica
universaliter dicta, mathematica et ethica. Intentio
logica, ut nomen, verbum, copula et similia grammatica;
genus, species, definitio et similia dialectica; prooemium,
narratio et similia rhetorica; dactylus, spondeus et similia
poëtica. Intentio mathematica, ut longitudo per se,
paritas, imparitas, diapason, diapente. Intentio ethica, ut
aequum, iniquum, sobrium, ebrium.
      Intentio rursum sumitur aequivoce. Aliquando enim
significat voluntatem, ut intentio mea est metaphysicam
inventionem aperire, id est voluntas. Aliquando sumitur
— 50 —
pro specie cognoscibili, ut ubi dicitur haec est intentio
mea, id est mea intelligentia. Aliquando pro re considerata,
ut intentio metaphysicae est ens quatenus ens, id
est ens incontractum, non certum et definitum. Interdum
capitur pro ipsa potentia qua intendimus, ut homo est intentione
praeditus, et qua omnia quae imaginationem et
rationem habent intendere possunt. Rursum intentio sumitur
pro actu, quo intendens intendit in rem intentam sive
in aliud, sicut visio significat actum videntis in rem visam.
Ultimo intentio capitur pro ipsa re intenta, ut caedes
furis, suspendium malefici appellatur intentio principis.
Bruno Sum 49-50