— 47 —
      Neque profecto quicquam est in his omnibus, quod
diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum;
sed quia, cum minus attendo, et rerum sensibilium
imagines mentis aciem excaecant, non ita facile
recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab
ente aliquo procedat quod sit revera perfectius, ulterius
— 48 —
quaerere libet an ego ipse habens illam ideam
esse possem, si tale ens nullum existeret.
      Nempe a quo essem? A me scilicet, vel a parentibus,
vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis;
nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum,
cogitari aut fingi potest.
Descartes Med 47-48