— 115 —
XIII

      Typi autem non dubium est, quin nostrae studiorum rationi
magno sint adiumento: eorum enim beneficio iam illa declinavimus,
quae antiqui perferebant, incommoda: ut ingenti aere,
longisque itineribus manuscriptos codices perquirerent exquirerentque;
et tamen saepe iis eorum copia non fiebat, quod
domini invidiosa illa frui laude vellent, ut apud ipsos unos autographa
asservarentur. Iam ingenti copia et varietate, ubique
locorum, non Ptolemais regibus tantum, sed cuivis privato
homini, commodis preciis dictis, prostant. Sed vereor, ne abundantia
et vilitate nimia, ut fieri solet, minus simus industrii,
neve convivas imitemur, qui in lautis opiparisque coenis cibos
suetos et boni succi amoveri iubent, et exuratis ac minus utilibus
se ingurgitant.
Vico NT 115