— 405 —
Sed ne interim incidamus
in errorem illorum, qui tantum rebus serijs
et altioribus cogitationem occupant, de quibus post
multos labores nonnisi confusam acquirunt scientiam,
dum cupiunt profundam. In istis igitur facilioribus
primum exerceamur oportet, sed cum methodo, ut
per apertas et cognitas vias, quasi ludentes ad intimam
rerum veritatem semper penetrare assuescamus;
nam hoc pacto sensim postea et tempore supra omnem
spem brevi nos etiam aequa facilitate propositiones
plures, quae valde difficiles apparent et intricatae, ex
evidentibus principijs deducere posse sentiemus.
Descartes Reg 405