— 99 —
ARTIC. VI.

      Ipsum certe substantialiter est immensum chaos,
— 100 —
vel aer immensus, vel atomi infinitae: quibus ad
rerum generationem atque vicissitudinem, ordinatricem,
segregatricemque oportet praeesse mentem, spiritumque
omnibus infusum, omnia vivificantem, exagitantem,
alentem.
RATIO.

      Iuxta multiformem rationem, per multiplices vias
et ordines atque media, ad rerum naturalium contemplationem
accedentibus, multiformis multiplexque
occurrit, idemque verus atque scientificus definiendi
et iudicandi modus: quocirca nulla est sententia,
et contemplationis via, quam non omnino indignus
philosophus attulerit, quae nobis in aliquo ordine,
et certa quadam ratione non probetur. In omni tamen
philosophandi genere, (licet ipsum non omnes
expresserint vel curarint, utpote qui magis ad aliquam
praxim, vel ad definitam quandam potius, quam
ad universam contemplandi rationem adspirarunt)
alterum intelligimus quod rerum est substantia atque
materia, alterumque quod omnium sit efficiens, director,
et ordinator.
Bruno Acr 100