— 99 —
ARTIC. V.

      Unum igitur infinitum ens dicimus, ex quo quidem
nihil effluat proprium, et in quod nihil influat
peregrinum.
RATIO.

      Particularia ea ratione corruptionem subire dicuntur,
quia partium constantiam, ordinem, et symmetriam,
quam ad hoc vel illud integrum constituendum
quandoque nacta sunt, amittunt: ubi velut a diversis
continentis mundi regionibus, diversae veluti partes
in unum concorditer coalescebant: unde iterum dissidium
perpessurae, ab uno ad diversas veluti regiones
emigrabunt. Quod sane continue (etiam cum
compositum optime consistere videtur) efficiunt: siquidem
e quocumque composito (licet ubi magis appareat
ubi minus) quaedam sibi cognata propriaque
effluunt, aliis influentibus peregrinis, et quoadusque
haec quae ad vitae suppetentiam faciunt, extrusa
non fuerint, et quae ad compositi fatale detrimentum
sufficiunt intrusa non fuerint, constare, vivere,
unum idemque creditur esse individuum. Universum
vero infinitum, cui nihil est extra, nec certe quod peregrinum
illi accedat habet, nec quo eius domestica
ab ipso recedant agnoscit.
Bruno Acr 99