— 89 —
Propositio VII.

      Ordo, et connexio idearum idem est, ac ordo et connexio
rerum.

Demonstratio.

      Patet ex Ax. 4. p. 1. Nam cujuscunque causati idea a cognitione
causae, cujus est effectus, dependet.
Corollarium.

      Hinc sequitur, quod Dei cogitandi potentia aequalis est ipsius
actuali agendi potentiae. Hoc est, quicquid ex infinita Dei natura
sequitur formaliter, id omne ex Dei idea eodem ordine, eadem
que connexione sequitur in Deo objective.
Spinoza E 89