— 89 —
Propositio VI.

      Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo
attributo, cujus modi sunt, et non, quatenus sub ullo alio consideratur,
pro causa habent.

Demonstratio.

      Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur
(per Prop. 10. p. 1.). Quare uniuscujusque attributi modi conceptum
sui attributi, non autem alterius involvunt; adeoque (per Axiom.
4. p. 1.
) Deum, quatenus tantum sub illo attributo, cujus modi
sunt, et non, quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent.
Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quae modi non sunt
cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit,
sed eodem modo, eadem que necessitate res ideatae ex suis
attributis consequuntur, et concluduntur, ac ideas ex attributo
cogitationis consequi ostendimus.
Spinoza E 89