— 47 —
      LXXVII. Itaque jus naturale prius, sive prima naturae
est omnis juris voluntarj materies
, et quantum ea
propius ad licita, vel honesta accesserit, tantum jus voluntarium
minus, aut magis justitiae laude celebratur.
      At juris naturalis pars altera non permittit, sed
aut vetat, aut praecipit, et quod praecipit vetatve, omnino
immutabile est, quia est a Ratione aeterna dictatum.
      Atque ex hoc jure naturali posteriore immutabile
— 48 —
prius est: quia naturae licita vetari lege possunt; sed lege
fieri non potest, ut per naturam non liceant.
      Quare uti jus naturale prius, seu prima naturae
sunt omnis juris voluntarj materies; ita jus naturale posterius,
seu naturae consequentia sunt omnis juris voluntarj
forma
, quae si prorsus absit, jura voluntaria nulla
sunt. Itaque Ulpianus Jus Civile definit, quod neque
in totum a jure naturali recedit, nec per omnia ei servit;
sed partim addit, partim detrahit
: et vulgatum illud
anima juris Ratio; et Itali sapienter Jus vertunt
Ragione.
      LXXVIII. Hinc vides, imo cernis notam omnis juris
naturalis aeternam: nam iccirco priora naturae in
homine jus naturale sunt prius, quia a naturae consequentibus,
seu naturali jure posteriore hanc immutabilitatis
notam accipiunt
, ut per naturam semper sint licita.
      LXXIX. Indidem juris naturalis immutabilitatem,
quam meliores Moralis Christianae Auctores rigorem
eleganter appellant, aeternam intelligis: quando jus naturale
posterius, qua nota immutabilitatis signat prius,
seu voluntarium, id in ratione voluntarj immutabile
statuit.
Vico Univ20 47-48