— 47 —
      LXXVI. Igitur haec juris naturalis in duas hasce
partes divisio usum habet quam maximum, contra
quam sentit Grotius, qui dicit, eam Interpretum divisionem
Juris naturalis in prius, et posterius usum habere
nullum
, cum habeat eundem numero, quem habet
divisio Stoicorum in prima naturae, et naturae consequentia,
a qua ipse Generis humani Jurisconsultus praeclarissimam
de Jure belli, et pacis tractationem instituit;
usus autem is est, ut in utriusque juris contentione posterius
priore potius sit.
      Nam illam juris naturalis partem, qua natura conservationem
sui, suiqne generis docet, sensibus et affectibus
docet, qui uti ex sese neque boni, neque mali
sunt, sed cui uti scit, boni, cui uti nescit, mali; ita et
haec juris pars justum dictat sensu magis negante, quam
ajente, hoc est, quod ratio non improbet, sed permittat,
quae dictet: quae prioris partis permissa pars posterior
vetare potest, iisque contraria honesta praecipere;
ut in iis, quae Philosophi Ethnici docent de humanitatis,
liberalitatis, beneficentiae officiis
, et Christiani de
inimicorum diligentia ex Dei pietate, de patientia injuriarum,
et coelibatu
, quae omnia procul dubio sunt
eminentioris virtutis.
Vico Univ20 47