— 47 —
XIV.
In quo differant locus
et spatium.

      Differunt autem nomina loci et spatii, quia locus
magis expresse designat situm quam magnitudinem
— 48 —
aut figuram, et e contra, magis ad has attendimus,
cum loquimur de spatio. Dicimus enim frequenter
unam rem in locum alterius succedere, quamvis non
sit accurate ejusdem magnitudinis, nec figurae; sed
tunc negamus illam idem spatium occupare; ac semper,
cum ille situs mutatur, dicimus locum mutari,
quamvis eadem magnitudo ac figura permaneat. Cumque
dicimus rem esse in hoc loco, nihil aliud intelligimus,
quam illam obtinere hunc situm inter alias res;
et cum addimus ipsam implere hoc spatium vel hunc
locum, intelligimus praeterea ipsam esse hujus determinatae
magnitudinis ac figurae.
Descartes PPh 47-48