— 47 —
Ut, cum navis in mari
provehitur, qui sedet in puppi manet semper uno in
loco, si ratio habeatur partium navis inter quas eundem
situm servat; et ille idem assidue locum mutat, si
ratio littorum habeatur, quoniam assidue ab unis recedit
et ad alia accedit. Ac praeterea, si putemus terram
moveri, tantumque praecise procedere ab Occidente
versus Orientem, quantum navis interim ex
Oriente in Occidentem promovetur, dicemus rursus
illum qui sedet in puppi, locum suum non mutare:
quia nempe loci determinationem ab immotis quibusdam
coeli punctis desumemus. Sed si tandem cogitemus,
nulla ejusmodi puncta vere immota in universo
reperiri, ut probabile esse infra ostendetur, inde
concludemus nullum esse permanentem ullius rei locum,
nisi quatenus a cogitatione nostra determinatur.
Descartes PPh 47