— 47 —
XIII.
Quid sit locus
externus.

      Quippe nomina loci aut spatii non significant quicquam
diversum a corpore quod dicitur esse in loco,
sed tantum ejus magnitudinem, figuram, et situm inter
alia corpora designant. Et quidem, ut ille situs determinetur,
respicere debemus ad alia aliqua corpora,
quae ut immobilia spectemus; ac prout ad diversa respicimus,
dicere possumus eandem rem, eodem tempore,
locum mutare ac non mutare.
Descartes PPh 47