— 47 —
Iisdemque [antiquis Italiae philosophis] verum, et aequum
idem: aequum enim ultimis rerum
circumstantiis spectatur,
quemadmodum justum genere
ipso: quasi quae genere constant,
falsa sint, verae autem
ultimae rerum species. Enim
vero ista genera nomine tenus
sunt infinita: homo enim neque
nihil est, neque omnia. Quare
nec de nihilo, nisi per aliquid
negatum, nec de infinito, nisi
per negata finita cogitare potest.
Vico Ant 47