— 46 —
      Sed forte majus aliquid sum quam ipse intelligam,
omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo, potentia
quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exerant,
— 47 —
neque ad actum reducantur. Experior enim jam
cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid
obstet quo minus ita magis et magis augeatur in infinitum,
nec etiam cur, cognitione sic aucta, non possim
ejus ope reliquas omnes Dei perfectiones adipisci;
nec denique cur potentia ad istas perfectiones,
si jam in me est, non sufficiat ad illarum ideam producendam.
      Imo nihil horum esse potest. Nam primo, ut verum
sit cognitionem meam gradatim augeri, et multa in
me esse potentia quae actu nondum sunt, nihil tamen
horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil
omnino est potentiale; namque hoc ipsum, gradatim
augeri, certissimum est imperfectionis argumentum.
Praeterea, etiamsi cognitio mea semper magis et magis
augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam
idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo devenietur,
ut majoris adhuc incrementi non sit capax;
Deum autem ita judico esse actu infinitum, ut nihil
ejus perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse
objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie
loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali
sive formali posse produci.
Descartes Med 46-47