— 114 —
Quod sane verum agnovit et professus est Titianus,
qui, dum Venetiis pingeret, a Francisco Varga, a Carolo
quinto imperatore ad eam rempublicam legato, interrogatus,
«cur tam pingui pingendi genere delectaretur, ut eius penicilli
scopae ferme viderentur»
; respondit «quemque in
arte, quam profitetur, aliquam excellentiae laudem spectare
oportere, et illam imitatorum mediocri minorem esse. Itaque,
quando Bonarota et Urbinas, ille grande, hic tenui picturae genere,
summam quisque occuparunt, se ab iis longe aliam iniisse
viam, qua sibi aliquam nominis celebritatem compararet»
. Atque
inde illud ego suspicor factum, quod, cum Hercules Pharnesianus
— 115 —
aliaque optima antiquorum opera sculptorum, non item Ialysus
Protogenis, nec Apellis Venus ad nos pervenerint, in sculptura
multum desideretur; pictura ad summum usque perducta est. Quod
si haec non ita se habent, ut dixi, quid est, quod apud Graecos,
Latinos ac nostros (ut taceam de historica et oratoria, quae ad
rerumpublicarum momenta convertuntur) in re poëtica eadem
lingua, religione et studiorum ratione vigente, optimis minores
fere semper successerint? Quamobrem optima artium exemplaria
prorsus deleri necesse esset, ut optimos authores haberemus.
Sed, quando id barbarum et nefarium est, et paucis datum ad
summa eniti, ea minoribus ingeniis serventur; qui vero beatissima
indole praediti sunt, ea aspectu amittant suo, ut optimam
naturam cum optimis imitari contendant.
Vico NT 114-115