— 404 —
      Monuimusque idcirco, quaerenda esse illa cum methodo,
quae in istis levioribus non alia esse solet, quam
ordinis, vel in ipsa re existentis, vel subtiliter excogitati,
constans observatio: ut si velimus legere scripturam
ignotis characteribus velatam, nullus quidem
ordo hic apparet, sed tamen aliquem fingimus, tum
ad examinanda omnia praejudicia, quae circa singulas
notas, aut verba, aut sententias haberi possunt, tum
— 405 —
etiam ad illa ita disponenda, ut per enumerationem
cognoscamus quidquid ex illis potest deduci. Et
maxime cavendum est, ne in similibus casu et sine arte
divinandis tempus teramus; nam etiamsi illa saepe inveniri
possunt sine arte, et a felicibus interdum celerius
fortasse, quam per methodum, hebetarent tamen
ingenij lumen, et ita puerilibus et vanis assuefacerent,
ut postea semper in rerum superficiebus haereret,
neque interius posset penetrare. [>]
Descartes Reg 404-405