— 114 —
Nam qui optima nobis artium reliquerunt
exempla, nullum exemplar ipsi antea, nisi naturam optimam habuerunt.
Qui vero optima opificum, ut pictorum, exemplaria sibi
imitanda proponunt, meliora efficere nequeunt: nam quantum in
natura boni erat, a prioribus in suo cuiusque genere exhaustum
est; alioqui non essent optimi; aequare, tantundem; cum nec
phantasiae vim, nec spirituum mobilitatem et copiam, neque nervorum
structuram, quibus a cerebro ad manum ferantur, neque
tantundem exercitationis, unde eandem facilitatem habeant. Cum
igitur nec superare, nec aequare possint, necesse est ut in deterius
vergant. [>]
Vico NT 114