— 404 —
      Verum, quia non omnium ingenia tam propensa
sunt a natura rebus proprio marte indagandis, haec
propositio [Regula X] docet, non statim in difficilioribus et arduis
nos occupari oportere, sed levissimas quasque artes et
simplicissimas prius esse discutiendas, illasque maxime,
in quibus magis ordo regnat, ut sunt artificum qui
telas et tapetia texunt, aut mulierum quae acu pingunt,
vel fila intermiscent texturae infinitis modis
variatae; item omnes lusus numerorum et quaecumque
ad Arithmeticam pertinent, et similia: quae omnia
mirum quantum ingenia exerceant, modo non ab alijs
illorum inventionem mutuemur, sed a nobis ipsis.
Cum enim nihil in illis maneat occultum, et tota
cognitionis humanae capacitati aptentur, nobis distinctissime
exhibent innumeros ordines, omnes inter se
diversos, et nihilominus regulares, in quibus rite observandis
fere tota consistit humana sagacitas.
Descartes Reg 404