— 46 —
Nec obstat quod
non comprehendam infinitum, vel quod alia innumera
in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte
etiam attingere cogitatione, ullo modo possum; est
enim de ratione infiniti, ut a me, qui sum finitus, non
comprehendatur; et sufficit me hoc ipsum intelligere,
ac judicare, illa omnia quae clare percipio, et perfectionem
aliquam importare scio, atque etiam forte alia
innumera quae ignoro, vel formaliter vel eminenter in
Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae
in me sunt maxime vera, et maxime clara et distincta.
Descartes Med 46