— 317 —
Judices, Praetores, etc. plus aliis, quam sibi vacant, quare iis
vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quod in bello
nullum honestius, nec majus victoriae incitamentum esse potest,
quam libertatis imago; sed si contra civium aliqua pars militiae
designetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium
decernere, Rex necessario eosdem prae reliquis agnoscet
( ut Art. 12. hujus Cap. Ostendimus ), homines scilicet, qui belli artes
tantummodo norunt, et in pace propter nimium otium luxu
corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil
praeter rapinas, discordias civiles, et bella meditantur ; atque
adeo affirmare possumus imperium Monarchicum hujusmodi revera
statum bel li esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos
autem servire.
      Par. XXIII. Quae de peregrinis in civium numerum recipiendis
Art. 32. praeced. Cap. diximus, per se nota esse credo. Praeterea
neminem dubitare existimo, quod ii, qui Regi sanguine propinqui
sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis
distrahi, ex quibus ipsis decus, et imperio quies sequatur.
Quamvis nec hoc quidem Turcarum Tyrannis satis tutum visum
fuerit, quibus propterea Religio est fratres omnes necare. Nec
mirum; nam quo magis absolute imperii jus in unum translatum
est, eo facilius ipsum (ut Art. 14. hujus Cap. exemplo ostendimus)
ex uno in alium transferri potest. At imperium Monarchicum,
quale hic concipimus, in quo scilicet mercenarius miles
nullus est, satis hoc, quo diximus, modo Regis saluti cautum
fore, extra dubium est.
      Par. XXIV. De iis etiam, quae Art. 34. et 35. praeced. Cap. diximus,
ambigere nemo potest. Quod autem Rex extraneam in
uxorem ducere non debet, facile demonstratur. Nam praeterquam
quod duae Civitates, quanquam foedere inter se sociatae, in statu
tamen hostilitatis sunt ( per Art. 14. Cap. 3. ), apprime cavendum
est, ne bellum propter Regis res domesticas concitetur, et quia
controversiae, et dissensiones ex societate praecipue, quae ex matrimonio
fit, oriuntur, et quae inter duas Civitates quaestiones sunt,
jure belli plerumque dirimuntur, hinc sequitur imperio exitiale
— 318 —
esse arctam societatem cum alio inire. Hujus rei fatale exemplum
in Scriptura legimus mortuo enim Salomone, qui filiam Regis
Aegypti sibi matrimonio junxerat, filius ejus Rehabeam bellum
cum Susaco Aegyptiorum Rege infelicissime gessit, a quo ommino
subactus est. Matrimonium praeterea Ludovici 14. Regis Galliarum
cum filia Philippi quarti novi belli semen fuit, et praeter haec
plurima exempla in historiis leguntur.
Spinoza TP 317-318