— 114 —
XII

      Optimorum autem copia exemplorum potissimum videtur esse
studiorum, quae imitatione constant, adiumentum. Neque enim,
inquiunt, esset Virgilius, nisi ante fuisset Homerus; neque apud
nostros Torquatus, nisi ante Virgilius. Et vulgo ferunt «facile
inventis addere». Sed altrinsecus et id maximum est commodum,
inventionum praerogativa; et iurisconsulti in definitionibus
habent: «occupantium conditionem esse meliorem.» Nam
quid aliud est, quod quam plurimis in rebus earum inventores
et tempore et dignitate primi, atque adeo saepe soli extiterunt?
Quid, si optima artificum exempla dixerim obesse potius, quam
prodesse omni eius generis studiorum rationi? Mirum fortasse,
sed certe verum. [>]
Vico NT 114