— 88 —
Propositio V.

      Esse formale idearum Deum, quatenus tantum, ut res cogitans,
consideratur, pro causa agnoscit, et non, quatenus alio attributo
explicatur.
Hoc est, tam Dei attributorum, quam rerum
singularium ideae non ipsa ideata, sive res perceptas pro
causa efficiente agnoscunt, sed ipsum Deum, quatenus est res
cogitans
.
Demonstratio.

      Patet quidem ex propositione 3. hujus. Ibi enim concludebamus,
Deum ideam suae essentiae, et omnium, quae ex ea necessario sequuntur,
formare posse ex hoc solo, nempe, quod Deus est res
cogitans, et non ex eo, quod sit suae ideae objectum. Quare
esse formale idearum Deum, quatenus est res cogitans, pro causa
agnoscit. Sed aliter hoc modo demonstratur. Esse formale idearum
modus est cogitandi (ut per se notum), hoc est (per Coroll. Prop. 25.
p. I.
) modus, qui Dei naturam, quatenus est res cogitans, certo
modo exprimit, adeoque (per Prop. 10. p. 1.) nullius alterius attributi
Dei conceptum involvit, et consequenter (per Ax. 4. p. 1.)
nullius alterius attributi, nisi cogitationis, est effectus: adeoque esse
— 89 —
formale idearum Deum, quatenus tantum, ut res cogitans, consideratur,
etc. Q.E.D.
Spinoza E 88-89